Coponius

Nummus aëneus tempore Coponii incusus: ΚΑΙΣΑΡΟΣ (i.e. Caesaris)

Coponius, eques Romanus, fuit ab anno fere 6 primus praefectus novae provinciae Iudaeae, quo praefecto ille census Iudaeae in evangelio Lucae relatus[1] a legato Syriae Sulpicio Quirinio iussu Augusti habetur. Eisdem annis Iudas Galilaeus rebellavit, qui 'quartam philosophiam' (nomen a Flavio Iosepho inditum ut usurpemus) docere coepit ː libertatis amore motus nullum dominum nisi Deum agnoscere patiebatur et ita praecursor fuit eorum qui postea zelotae appellati sunt[2] ː multi enim eum praedicantem audiebant et sequebantur.. Post Coponium Marcus Ambivulus ab anno circiter 9 praefecturam gessit. Illi novi praefecti imperio legatorum Syriae subiacebant, ad quos si auxilio opus esset sese vertere debebant.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy